monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XV_G ΚΕΦΑΛ. ΙΕ′. Περὶ ἧς ἐξέθετο προφητείας τῷ αὐτῷ ῥηγί. <<<     >>> XVI_G ΚΕΦΑΛ. Ις′ Περὶ τοῦ δαιμονιοῦντος κληρικοῦ, καὶ διὰ προσευχῆς αὐτοῦ ἰαθέντος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XV_L De prophetia eidem regi Totilae et Canusinae civitatis antistiti facta.

1 Tunc per se idem Totila ad Dei hominem accessit: quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere sese in terram dedit. Cui cum vir Dei bis terve diceret: Surge, sed ipse ante eum de terra erigi non auderet, Benedictus Christi Iesu famulus per semetipsum dignatus est accedere ad regem prostratum: quem de terra levavit, et de suis actibus increpavit, atque in paucis sermonibus cuncta quae illi erant ventura praenuntiavit, dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti, iam aliquando ab iniquitate compescere . Equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, novem annis regnabis, decimo morietis . Quibus auditis rex vehementer territus, oratione petita recessit, atque ex illo iam tempore minus crudelis fuit: et non multo post Romam adiit, ad Siciliam perrexit ; anno autem regni sui decimo, omnipotentis Dei iudicio regnum cum vita perdidit.
2 Praeterea Canusinae antistes Ecclesiae ad eumdem Dei famulum venire consueverat, quem vir Dei pro vitae suae merito valde diligebat. Is itaque dum cum illo de ingressu regis Totilae et Romanae urbis perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc regem civitas ista destruetur, ut iam amplius non inhabitetur.
3 Cui vir Domini respondit: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus coruscis, et turbinibus, ac terrae motu fatigata, in semetipsa marcescet. Cuius prophetiae mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta moenia, eversas domos, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque aedificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus.
4 Quamvis hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione compertum est; nequaquam ex ore illius audisse se perhibet; sed quia hoc dixerit, dictum sibi a fratribus fuisse testatur.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.91 csg213.44 csg214.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik